- REGISTORIA
- REGISTORIAin Regula S. Caesariae Virg. c. 26. Quod habueritis, reponite et claves de arcellis velpressoriolis vestris Registoria teneat: offi cium est Sanctimonialium, in Ecclesia Romana sicque dicitur Monialis depositoria, apud quam deponitur Monialium peculium, ne sint proprietariae, ut ait Dominic. Macer in Hicrolex. Car. du Fresne habet, cui Registi seu thesauri Monastici cura commissa est, Registi enim voce, thesaurum nonnumquam, seu siscum, quo regeruntur pecuniae, venire ait, ex Prudentio περὶ ςτεφαν. in S. Romano, v. 511.Aurum regestum nonne carni acquiritur?
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.